- CULCUL
- CULCULnomen granorum, quae in deliciis Constantinopoli, praesettim recentia, ex Aegypto illuc adferti dicuntur. Ea Matthiolus nasci vult in Plinii staphylodendro, sed hoc siliquas fert, et in his nucleos sapore nucis avellanae. Bellonius nucem esse gemini pugni amplitudine scribit, quae illa grana ferat. Sed nec haec conveniunt. De faba colocasia, seu etiam vero legumine Aegyptio alii accipiunt. Serapio Habel culcul, i. e. magnum semen Culcul, Avisena Hab Alchalchel vocat, c. 309. Ger. Cremonensis granum Alkilkil. Idem Rhazi Kilkil dicitur. E quibus Avisena, illud semen esse, sicut piper album, maius cartamô seu cneci semine, non plene rotundum et suavis odoris, dum frangitur, unctuosumque esse, tradit. Quosdam autem addit dicere, semen esse granati silvestris, sed eos refellit, c. 466. de Mugalh, quae radix est huius arboris, quae semen id fert: idque hôc argumentô, quod ea radix (quam nonnulli silvestris quoque granati radicem esse volunt) Venerem iuvaret: quod tamen de semine quoque fertur. Non pronuntiat vero idem Scriptor, ex qua arbore, vel frutice vel herba fuerit illud semen, ut plane videatur nescivisse. Unde nec hodie, quid Culcul seu Coul coul sit, ignorari, mirum. Salmas. ad Solin. p. 1311. et in Addendis ad h. p.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.